O tempora, o moresIoachimus Franciscus La Torre periit

Clarissimus archaeologus ac Messanensis studiorum Universitatis propraeses de vita nudiustertius discessit sexagesimum quartum agens annum

Ex Messanensis Studiorum Universitatis pagina breviloquenti

Die XII huiusce mensis Iunii Ioachimus Franciscus La Torre, qui gravi carcinomate cum multiplicibus metastasibus in ossibus aliquot iam menses nimirum afficiebatur, ad superos evolavit. Cuius nomen, statim ut fama de tanti archaeologi decessu vulgata est, lacrimabundi prosecuti sunt amici, familiares doctique praesertim homines, inter quos Salvatorem Cuzzocrea, Messanensis studiorum Universitatis praesidem, Rosarium Pignatello, Consortionis Universitariae Mediterranei Orientalis (siglis CUMO) moderatorem, Paulum Patanè, illustrem humanarum litterarum studiosum, memorare saltem oportet.