Incolae multorum Italiae Septentrionalis locorum siccitate magis in dies laborant. Nonnullis Pedemontii ac Langobardiae civitatibus res in magnis difficultatibus autem est: quattuor enim sunt menses, cum in illas non impluit. Quamobrem Padi aquae celerrime decrevere atque in aliquibus terris, per quas illud flumen fluit, omnino recessere.
16 Giugno 2022