O tempora, o moresConstantia Ceradini ac Melodia Bonnat operam dant, ut Instituti Gallici pulpitum reficiatur

Magnus ex ligno suggestus, quem perillustres quinque principalium Galliae Academiarum sodales ascendunt ut orationem habeant, Napoleonica aetate perfectus est

Ex Franciae Instituti pagina breviloquenti

Aestivo tempore magnificae aedes, quae Lutetiae Parisiorum ingentibus divitiis, quas Iulius cardinalis Mazzarino ad IV Nationum Collegium condendum testamento legaverat, inter annos MDCLXII et MDCLXXXVIII extructae sunt, postea vero, Napoleonis I Gallorum imperatoris iussu, Nationalis Scientiarum Artiumque Instituti, quod Institutum Galliae, vulgo Institut de France,  hodie appellatur, sedes factae, iterum ac saepius renovantur. His autem diebus Constantia Ceradini ac Melodia Bonnat restauratrices, quarum una natione Itala, altera Galla, operam dant, ut Instituti pulpitum in pristinum restituatur. Ligneus aetatis Napoleonicae suggestus immani tholo, cuius rationem Ludovicus Le Vau instituit, suppositus est. In quem ascendunt, ut orationem habeant, perillustres V principalium Galliae Academiarum socii, ex quibus XL sodales, qui in nobilissima Academia Gallica (vulgo Académie française) sedent Immortalium titulo ornati, nimirum eminent.

X