Ventus monsonius, qui, hippalus a Plinio Maiore vocatus, ab interiore Asia aestate spirat, magnique imbres, qui ex eo fiunt, stragem in Pakistania dare non desinunt. Tres enim menses sunt cum crebra diluvia et adsiduae tempestates omnia sine intermissione vastant. Homines MCXXXVI, ex quibus maior pars puerorum, cum amnes imbribus incitati extra ripas diffluxissent, vitam usque ad praesens tempus amiserunt, dum infinita multitudo domo carent.