In Civitate Argentea (Anglice Silver City) Nichaela Nichols, undeoctoginta annos nata, in pace a. d. III Kal. Aug. obdormivit, naturae reddens debitum. Cuius mors a dilectissimo eius filio, qui nuntium per Prosopobiblio dedit, allata est. Omnes autem maximo sunt maerore affecti, cum audivere clarissimam actricem illam, quae in celeberrima serie televisifica, cui “Iter Astrale” (Anglice Star Trek) nomen, Uhurae mulieris succenturiatae personam potissimum induens universam sibi laudem comparavisset, nimirum periisse. Inter eos, qui de Nichaela Nichols gratam mentionem commoto animo fecerunt, Ioseph Biden, Foederatarum Americae Civitatum praesidem, Stephanum King, Villelmum Shatner, Georgium Takei memorare oportet.