O tempora, o moresSalmanus Rushdie, cultro iterum ac saepius percussus, petitionem effugit

Magni nominis scriptor, cui orationem apud urbem Buffalum habenti quidam homo plagas in cervicem abdomenque inflixit, chirurgicae sectioni subiectus est

Ex Salmani Rushdie breviloquentis pagina

Salmanus Rushdie, postquam Hadi Matar, viginti quattuor annos natus, eum ipsum, dum Chautauquae, in parvo oppido quod in Novi Eboraci finibus, unius e Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus, est situm, scholam habet, cultro saepenumero percussit, in Eriensem valetudinarium omni festinatione deductus est seque secari passus est. Qui plura vulnera in cervicem abdomenque excepit, is in periculo nunc versatur ne oculum ac brachium amittat. Adhuc ignoramus qua causa iuvenis, qui ab Nova Caesarea est oriundus, Salmanum Rushdie petierit. Magni nominis scriptor, ut omnes sciunt, opere suo, quod “Versiculi Satanici” (vulgo Versetti satanici) inscribitur atque ab innumeris Muslimis blasphemum iudicatur, postquam Rūḥullāh Mūsavī Khumaynī islamicae fidei sectatores triginta tres abhinc annos adhortatus est, ut auctorem illum interficerent, de capite ex illo tempore dimicat.