Ernestus Hemingway, postquam cum Paulina Pfeiffer, secunda uxore, divortium fecit, Ossium Insula (vulgo Key West), quo in Floridae loco ab anno MCMXXX usque ad annum MCMXXXIX vixerat, sane decessit in caupona, quae Sloppy Joe’s dicitur, monumenta relinquens sua varia. Quae vero multa per decennia, cum Elisabethae ac Tobiae Bruce, incluti scriptoris amicis, venissent, in magnis techis e spissiore charta clause confuseque custodita sunt. Superiore anno Publicae Universitatis studiorum Pensilvaniensis administratores a Dink Bruce, Elisabethae ac Tobiae filio, Ernesti Hemingway archivum coemerunt omniaque in eo contenta in indicem rettulerunt. In quo Athenaeo omnibus usque adhuc ignota auctoris clarissimi scripta autographa cum quattuor fabulis nondum editis ac litteris, photographemata studiosorum commodo usuique nunc asservantur.
22 Settembre 2022