O tempora, o moresHilaria Mantel mortua est

Perillustris scriptrix, septuaginta annos nata, in Exoniensi valetudinario, ubi subito sanguinis ictus casu recepta erat, die Iovis decessit

Ex editorialis domus "HarperCollins" pagina breviloquenti

Hilaria Mantel, quae Exoniae in nosocomio, cum hebdomada ineunte apoplexi arrepta esset, aliquot iam dies aegrotans iacebat, supremos anhelitus inter suorum amplexus nudiustertius posuit septuagesimum primum agens annum. Magni nominis scriptrix litterarumque existimatrix complures libros sex fere lustris composuit atque typis imprimendos curavit. Quae inter opera silentio praeteriri non potest mithystoriarum de Thomae Cromwell vita trilogia, qua incluta auctrix immortalem famam sibi comparavit ac laudem universam: “In lupi aula”, vulgo Wolf Hall, “Corpora subleva”, vulgo Bring Up the Bodies, ac denique “Speculum et lux”, vulgo The Mirror and the Light. Ex his tribus fabulis prima et altera insigni Praemio, quod Booker dicitur, quoque decorata sunt.

X