O tempora, o moresLiber de Doctis et Fascalibus regiminibus in editoriali domo Linkiesta publicatus est

A die XIX huiusce mensis Septembris celeberrimum Pauli Hollander opus, ex Anglico in Italico sermone primum conversum, in tabernis librariis euronummis XXV venibit

Paulus Hollander, praeclarus historicus Boreoamericanus, ex Hungaria vero oriundus, qui tres abhinc annos mortem obiit, librum de doctis tyrannisque inter saecula XX et XXI interiectis anno MMXVI edidit. Recentibus temporibus Christianus Rocca nimirum iussit ut illum opus in linguam Italicam transferretur, “Docti ac Fascalium Regimina” (vulgo Intellettuali e Fascismi) inscriberetur, postfatione a Vidone Vitiello scripta exornaretur editoriaeque domus Linkiesta typis imprimeretur. Quod in lucem nudiustertius prodiit, id autem a proximo die Lunae in tabernis librariis euronummis XXV venibit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club