O tempora, o moresInterretialis “Linkiesta” ephemeridis editio Ucraina in lucem prodiit

His actis diurnis, quae Cyrillicis conscripta litteris sunt, de Europa consociata agitur

Heri interretialis editio Ucraina diarii, cui Linkiesta nomen, in lucem primum prodiit. Quae quidem nova est ephemeris Cyrillicis litteris conscripta. His commentariis diurnis, quae “Gloria Europae”, vulgo Slava Evropi, inscribuntur, de Europa consociata enim agitur. Quae vero in Mediolanensi theatro, quod Franci Parenti memoriae dicatur, Christianus Rocca, Irena Grusha, Anna Prandoni, Sergius Scalpelli ac Pina Picierno, popularium legatorum Coetus Europaei praeses vicaria, hodie vesperi, hora duodevicesima cum dimidio, publice proponent.

X