Heri Verginius Rognoni, nonaginta octo annos natus, Ticini in aedibus suis extremum vitae spiritum in somno placide edidit. Qui Democratiae Christianae nomen anno MCMLX dedit, is popularis legatus legibus ferendis septies, Reipublicae Italicae administer ter fuit: Supremum Consilium publicis Officiis Muneribusque praepositum ab anno MCMLXXVIII usque ad annum MCMLXXXIII, Supremum Consilium publicis dirimendis Causis tribuendisque Favoribus praepositum ab anno MCMLXXXVI usque ad annum MCMLXXXVII, Supremum Consilium Italicae defendendae Civitati praepositum ab anno MCMXC usque ad annum MCMXCII vero rexit. Ille, dum ab internis Negotiis administri munus obiit, contra tromocratarum greges firme repugnavit ac latronum consociatorum consiliis non minore animo obstitit. Qui vero immortalem gloriam sibi comparavit, legem cum Pio La Torre rogans posteaque irrogans, quae gregalibus mafianis magnum incommodum tulit.
21 Settembre 2022