O tempora, o moresRussici milites Chersonensium magistrum symphoniacorum interfecerunt

Georgius Kerpatenko, cum lustra iam fere duo Academiae musicae provehendae ac Theatro dramatico in Ucrainae urbe posito praesideret, vita privatus est septimum et quadragesimum agens annum

Ex Irenae Grusha Possamai breviloquentis pagina

Russicae copiae, quae, Vladimiri Putin iniquis oboedientes imperiis, Ucrainorum fines nefarie iniusteque insidere, loca occupata igni ferroque vastare, incolas atrociter saeveque trucidare non cessant, horridum aliud scelus nuperrime commiserunt, se hominis tam celebris quam innoxii sanguine contaminantes. Namque Chersonii, in nobilissima urbe quam impia manu tenent, aliqui milites, vel fortasse rectius praedones, Georgium Kerpatenko, inclutum symphoniacorum magistrum et Academiae musicae provehendae rectorem dramaticique Theatri, die Iovis crudeliter necavere. Qui autem, cum ille vir non minus eximius quam probus magnam symphoniam moderari ac sollemnem Russicorum liberatorum celebrandorum causa denegavisset mendaciumque in Ucrainos tam contumeliosum exhorruisset, vitam ei ipsi ademerunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter