Ex a. d. III Kal. Dec. Alexandra Amoroso Italiam denuo peragrabit, ut praecipuis in stadiis tectis canet. Sed paulo antea praeclara cantrix, sex et triginta annos nata, suos laudatores admiratoresque studiosissimos dono speciali donaverit. Heri enim nuntiavit novum carmen modulatum, quod David Petrella composuit, Stephanus Tognini, cui fictum artificis nomen Zef, edidit eaque ipsa cantavit, in lucem die XI vertentis mensis Novembris proditurum esse. Quod “Noctes Caeruleae”, vulgo Notti Blu, sane inscribitur.
4 Novembre 2022