Centum undesexaginta anni sunt ex quo Franciscus Brioschi, perillustris mathematicae disciplinae cultor, Mediolani polytechnicam studiorum sedem constituit. Nunc autem primum factum est ut mulier in athenaeo illo praesideret. Die Iovis enim qui suffragium habent, Donatellam Sciuto, quae in Polytechnica Universitate Mediolanensi iuventutem Res Electronicas pertractandi Rationes docet et erudit, rectricem creaverunt. Quae, annos nata sexaginta, reliquos omnes competitores sententiarum numero vero superavit.
14 Novembre 2022