O tempora, o moresLandus Buzzanca, quoque clarus agnomine “Mas Merulus”, de vita migravit

Famosus histrio, qui septimam iam hebdomadam, cum dexterum femur fortuito fregisset, acerba corporis aegritudine opprimebatur, de vita heri decessit

Ex Alberti Samonà breviloquentis pagina

Heri Romae, quae eum a nobilissima Panormo oriundum quattuordecim abhinc lustris in amoenum gremium suum receperat, Gerlandus Buzzanca, omnibus Sicula deminutiva voce Lando notus, in infirmorum hospitiolo, quod Italice Villa Speranza nuncupatur ac Polyclinici Valetudinarii iuri potestatique subicitur, mortem pomeridiem obiit septem et octoginta annos natus. Qui, cum anno MMXXI locutionem amisisset ac praeterito mense Novembri tum forte casuque cecidisset tum dexterum femur fregisset, animam tandem exhalavit summis cruciatus doloribus, is  vivus sempiternam gloriam acquisivit innumeras induens personas cinematographicas primasque agens partes in celeberrima taenia, cui nomen est Mas Merulus (vulgo Il merlo maschio), adeo ut in eximiam virilitatis Italae speciem et in prototypum Latini muliercularii exemplar praeluceat. Quo nuntio adlato, permulti vehementer doluerunt, lacrimas effuderunt, tanti laudes actoris praedicaverunt, ex quibus Albertum Samonà, diurnarium et auctorem quondamque assessorem culturalibus Regionis Siciliae bonis tutandis provehendisque praepositum, qui in Pipiatorio lenissima verba commoto animo scripsit, memorare oportet.

X