Duo sunt lustra ex quo Alfredus Cospito, doctrinae ad nihilum omnia revocantis fautor invictusque anarchista, in vinculis contabescit propterea quoniam armis ignivomis Robertum Adinolfi claudum anno MMXII reddidit. Qui praeterea rei displodentis ope impetum in Fossanense carabinariorum praetorium aliquanto ante fecerat, itaque, etsi nemo, dirupto pyrobolo, mortem obierat ullumve vulnus exciperat, stragis crimine damnatus est etiamque annorum carcere viginti punitus. Quod quasi non satis sit grave, Alfredus Cospito in duriore custodia, ad articulum 41-bis legis carceralis Italicae, ex a. d. IV Non. Mai. detinetur ab omnibus crudeliter segregatus. Octobri mense is, ut sacrosanctam dissensionem suam palam ostenderet, inediae sustinendae consilium coepit. Et ex quo exacti centum quattuor iam dies sunt. O indignum iustitiae scelus iniustae! Alfredi curam igitur abiciemus fratremque nostrum ad mortem plumbeo corde prodemus?