O tempora, o moresTatiana Patitz mortem obiit

Praecellens novi cultus habitusque ostentatrix e vita adhuc iuvenis excessit, canceroso morbo consumpta

Ex Bertrandi Hadet breviloquentis pagina

Barbaropoli, in Californiae urbe, Tatiana Patitz, metastatico mamillarum cancro correpta, nudius tertius periit anno aetatis suae quinquagesimo sexto. Cuius formarum divinam quandam eminentiam, quae perinsignium vestituum ornatuumque confectorum gratiam, necnon artificum imaginibus luce pingendis, ei conciliavit, omnes, qui de praecellentis habitus cultusque ostentatricis obitu certiores facti sunt, dolore fracti celebrant. In Americana commentarii editione, quem Vogue vocant, Anna Wintour abhinc duos dies scripsit Tatianam Patitz Europaeam elegantiae exquisitissimae ac munditiae imaginem semper fuisse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter