O tempora, o moresDe incontinentia Silvii Berlusconi

Famosus vir civilis, cum die Solis execrabilia verba ac perquam stulta de Vladimiro Zelensky dixisset, summorum Civitatis moderatorum animos irritavit

Ex Silvii Berlusconi breviloquentis pagina

Quattuor sunt dies cum Silvius Berlusconi, notus ergolabus, politicae conditor duxque factionis, quae “Vis Italia”, vulgo Forza Italia, nuncupatur, ac Supremi publicae rei gubernandae Consilii praeses quondam quater, foedissima convicia, quibus Vladimirum Zelensky iam semel oneraverat, summa cum vaniloquentia iteravit eumque auctorem belli denuo appellavit, quod autem Vladimirus Putin, abiectus homo perditusque, suscepit et Ucrainis impie intulit. Quod senator ille non ebrietate impulsus vel senili stultitia, quae deliratio appellari solet, dixit, sed propter ob amicitiam cum scelestissimo summi Foederatarum Russiae Civitatum rectore.

X