In urbe capite Galliae Clara Etcherelli a. d. III. Non. Mart. animam exhalavit. Quae apud Simonam de Beauvoir, cuius consilio libraria, seu ab actis commentariorum “De Temporibus novis”, vulgo Les Temps modernes, anno MCMLXXIII conducta erat, maxima auctoritate et gratia valuit, ea gloriae laudibus floruit, tragicas scribens fabulas, in quibus temporum vitia erroresque reprehendit. Ex omnibus libris a Clara compositis celeberrimus qui “Elisa, sive Vera Vita”, vulgo Élise ou la Vraie Vie, inscribitur, in quo illa allophylorum odium in Gallia serpens prima narravit. Ob quem incluta auctrix praemio, quod Prix Femina appellant, anno MCMLXVII est honestata.
10 Marzo 2023