O tempora, o moresSharon Acher e vita excessit

Canadensis actrix, septem et octoginta annos nata, mortem die XVI mensis Martii obiit

Ex Olivarii Delcroix breviloquentis pagina

In hospitalibus senibus aedibus, quae Toronti sunt, Sharon Acker, clara cultus habitusque novi ostentatrix et actrix, quae autem, cum Dellae Street partes in serie televifica “Peregrinus Mason”, Anglice Perry Mason, egisset atque Odonae personam in serie televisifica “Iter stellare”, Anglice Star Trek, semel induisset, sibi conciliavit, a. d. XV Kal. Apr. mortem occubuit, octavum et octogesimum agens annum. Cuius ab una ex filiabus omnes heri tantum tristissimum nuntium vero acceperunt mulierem illam vitales auras placide liquisse.

X