O tempora, o moresDe libro, qui inscribitur “Machina magnae confusionis”

Opus hoc sententiis densum, quod superiore anno Maximus Fisher Anglico sermone scripsit, Italice primum redditum, in lucem nuperrime prodiit

Liber magni momenti, cui titulus “Machina magnae confusionis”, vulgo La macchina del caos, in omnibus tabernis librariis ex a. d. IV Non. Iun. exponentur. Qui vero, ex Anglico in Italico sermone primum conversus ac Mediolanensibus domus editoriae Linkiesta typis editus, nostro ex diarii compositorum collegio requiri ac viginti quinque euronummorum pretio emi iam potest. In hoc opere, quod Maximus Fisher, eximius ephemeridis diurnarius, quae “Tempora Neo-Eboracensia”, Anglicis verbis The New York Times, sane inscribitur, ea, quae ex domesticis communicationis socialis instrumentis consequuntur, diserte lucideque illustrantur.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club