O tempora, o moresDe primae renovatione pelliculae a Stanleo Kubrick effictae

Taenia cinematographica, quam Anglicis verbis “Fear and Desire” appellant, hodie, primigeniis imaginibus redintegratis, Bononiae exhibebitur

Ex Stanlei Kubrick ratione pipiatoria

In cinematographio Bononiensi, quod ab Arlequino, notissima comoediae artis persona, nomen trahit, visifica pellicula, quam anno MCMLII Stanleus Kubrick summo artificio composuit atque De Metu ac Desiderio, Anglice Fear and Desire, intitulavit, hodierno die, tertia hora pomeridiana cum quadraginta quinque minutis, praebebitur. Quae primum, postquam homines in arte cinematica valde versati illud ipsum opus in pristinum revocavere, invisetur.

X