In urbe Roma, quam quinquaginta fere per annos incoluit atque alteram quasi patriam eximia caritate dilexit, Blanca Maria Pomeranzi, Arretio domo, a. d. XII Kal. Aug., cum gravis morbus, quem ea ipsa aliquot iam menses sereno animo sustinebat, ingravesceret, amplexibus circumfusa Mariae Rosae suae, quam singulari amore amavit et a qua ardentius redamata est, hac de vita migravit et ad superos evolavit. Quam, multis flebilem, ego quoque fleo ac mulierem invictam, inclitissimam feminismi fautricem, insomnem lesbiadum iurium vindicem laudibus, laudantium turbae permixtus, celebro. Et, dum haec aguntur, lugens exclamo: «Salve aeternum, Blanca Maria, aeternumque ave! Noli desinere te amantibus adesse! Noli desinere potissimum Mariae Rosae tuae consolatoria repetere verba, ex Cantico Canticorum (8, 6-7) deprompta: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum».
25 Luglio 2023