O tempora, o moresIris Apfel annum centesimum alterum implevit

Clarissima operum conductrix, quae ab omnibus viva cultus habitusque elegantiae imago iure meritoque putatur, Novi Eboraci die XXIX mensis Augusti anno MCMXXI nata est

Ex Iridis Apfel ratione instagrammatica

Die hesterno Iris Apfel, quae una cum Carolo, dilecto coniuge, magnae textilibus gignendis societati usque ad annum MCMXCII praefuit, alterum et centesimum natalem suum feliciter celebravit. De quo ea ipsa, quam omnes vivam cultus habitusque elegantiae imaginem iure meritoque praedicant, cum per Instagramma pulchram sui effigiem photographice depictam in publico proposuisset, innumeros admiratores certiores fecit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter