Gadae, quod oppidum sibi domicilio delegerat, Rita De Santis die hesterno, cum octogesimum sextum annum ageret, brevi morbo ac gravi mortua est. Quae parentibus amicisque homosexualium sociatis, qui litteris compendiariis AGEDO appellantur, ab anno bis millesimo septimo usque ad annum bis millesimum tertium decimum praefuit atque in apparando magno ex omnibus Europae nationibus conventu, quem Anglica voce Europride dicunt, sollertem Iosephinae La Delfa, Purpurae Marcasciano, Paulo Patané, Roxanae Praitano adiutricem operam Romae anno bis millesimo undecimo navavit, eam defunctam ut amatissimam omnium matrem lugere personae homosexuales, bisexuales ac transgeneres non cessant.
5 Agosto 2023