O tempora, o moresNovus liber, qui de beato Iosepho Puglisi agit, in lucem proditus est

Quod opus, valde quidem grave utileque, Augustus Cavadi et Cosmas Scordato perscripserunt

Die Veneris tricesimus expletus est annus, ex quo Iosephus Puglisi – omnibus deminutivo nomine Pino notus –, inclutus Panormitanae archidioecesis presbyter indefatigatusque curio paroeciae Sancti Caietani ac Beatae Mariae Virginis a Divino Amore, quae in urbis Siciliae principis vico vulgo Brancaccio sane est, alacer Evangelii praeco strenuusque iustitiae et libertatis defensor, cum a nequissimis hominibus ad facinora patranda consociatis, seu mafianis, in fidei odium interfectus esset, fulgentem martyrii palmam obtinuit. Qua data occasione, Augustus Cavadi, philosophus ac scriptor opusculi altioris doctrinae, et Cosmas Scordato, sacerdos insignis ac theologus, qui, mafiosis sodaliciis fortiter repugnando, invicti martyris vestigia calcat, librum, qui “Pater Iosephus Puglisi: leo desperatione rugiens”, Italice Padre Pino Puglisi. Un leone che ruggisce di disperazione, inscribitur, diligenter exaraverunt atque nuperrime domus editoriae, quam vulgari lingua Il Pozzo di Giacobbe vocant, typis excudendum curaverunt.

X