O tempora, o moresUno die duae mulieres interfectae sunt

Quarum alteri nomen Meena, alteri Vincentia

Ex Silvanae Rovai breviloquentis pagina

Nudius tertius duo feminicidia patrata sunt. Etenim, unius spatio diei, primum Salsomaiore Meena Kumari, ex Indis oriunda, quum fuste, quo in pilae et portae ludo utimur, a coniuge suo rursus et iterum mulcata esset, animam exhalavit, septimum et sexagesimum agens annum; deinde Andriae Vincentia Angrisano, quadraginta duos annos nata, quam vir suus cultro transfixit impieque trucidavit, e vita excessit.