O tempora, o moresDe mira Sergii Mattarella oratione

Quam, ut mos est, praeses Reipublicae Italicae postremo anni die dixit

Ex publica Italorum rectoris breviloquentis pagina

Vesperi die XXXI mensis Decembris, cum annus MMXXIII exiturus esset, Sergius Mattarella, cui supremum Reipublicae Italicae gubernaculum concreditum est, in Quirinalis collis aedibus praeclaram orationem habuit et luculentam. Inclutus Civitatis rector, inter alia, locutus est de iusta pace persequenda, de omnibus violentiis oppugnandis, de legitimo salario pro laboris et operae ratione dando ac de hominis iuris agnoscendis.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter