O tempora, o moresBreviloquium aestivum II: apud sepulchrum Francisci Renati de Chauteaubriand

Die 4 huiusce mensis centum septuaginta duo anni sunt completi a summi ingenii scriptoris obitu

Per Armoricam iter meum pergit: heri Maclovii, in celebri oppido operis summo artificio factis referto, sane constiti. Magna cum animi laetitia ad aedem cathedralem, quae venerandas Iacobi Cartier exploratoris et Canadae inventoris exuvias custodit, nimirum visi. Sed maiore gaudio exultavi, cum ad Francisci Renati Castribrientii (vulgo de Chateaubriand) sepulchrum, in deserta insula nuncupata Gran Bé situm atque vento undisque percussum, tandem venissem.

Die 4 huiusce mensis centum septuaginta duo anni sunt enim completi a praestantissimi ingenii scriptoris ac Romanticismi literarii Francogallici parentis obitu. Ille operibus suis, ex quibus sunt praesertim digna memoratu Atala, René, Génie du Christianisme, Les Martyrs, Mémoires d’outre-tombe, monumentum aere perennius vere exegit. Apud Francisci Renati de Chateaubriand tumulum devote commorans, quae de illo Carolus Augustinus Sainte Beuve scripsit omnium veritatem plane sensi. «Nos sumus filii tui – sic inclutus criticus literarius iure optimo ait –. Ideae tuae, passiones tuae, visiones tuae iam non tantum nobis. Tu vero viam nobis monstravisti ac nos vestigia tua premimus».

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta