O tempora, o moresKelly Preston artium mundus supremum vale dicit: actrix quinquaginta septem annos habebat

Mortis nuntium Ioannes Travolta, eius maritus, maerens heri dedit

Ex Ioannis Travolta Instagram

Hustoniae, in eminenti Texiae urbe, Kelly Preston mamillarum cancro die 12 vertentis mensis decessit: indutrix et actrix, nobilis praesertim claraque ex Marnie Mason persona suscepta in pellicula cinematographica ab Ivano Reitman moderata, cui est titulus Fratres gemini (Anglice Twins), quinquaginta septem annos excesserat. Cuius mortis nuntium Ioannes Travolta, artifex, cantor saltatorque, matrimonio cum eadem ab anno 1991 coniunctus, maestissime heri pertulit.

«Summo cum dolore – sic in Instagram nimirum scripsit – vobis nuntio pulcherrimam uxorem meam cum mamillarum cancro, contra quem duos per annos pugnavit, proelio esse victam. Illa innumerarum amore subsidioque personarum audacter dimicavit».

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta