O tempora, o moresMultae claraeque feministae gravem epistulam pro lege de homotransphobia ac misogynia scribunt

Contra illas quae tota sententia dissident quinquaginta quattuor feminismi fautrices textum legis in unum redactum ac potissimum generis identitatis notionem aperte defendunt

Verborum bellum concertationum plenae disputationes, inter feministas denuo exarsae insequente die quo legis de homotransphobia ac misogynia praeveniendis oppugnandisque textus in unum redactus in Commissione de Iustitia apud Cameram Deputatorum est receptus, iure meritoque possunt.

Iam enim Kalendis Iuliis posteaque, latius et diffusius, nudius tertius insignes ephemerides, exempli gratia La Repubblica, omnium oculos animosque tantummodo in unam aliquarum feminismi fautricium sententiam convertere. Illarum videlicet quae, magna auctoritate pollentes sed vero tam perpaucae quam tumultuosae infestaeque, contra legem ac potissimum vocabulum “identitatem generis”, in ipsam contentum ac mulieribus iniuriosum, noxium, exitiale nimirum existimatum, strepitant et oblatrant.

Quoniam tamen Italicus feminismus non est univocus at amplus pluralisque atque historiis, linguis, praxibus inter se diversis praesertim denotatus, aliae feministae, magna auctoritate haec quoque pollentes sed tum numero maiores tum argumentis, orationis subtilitate, animi aequitate adhibitis superiores, magnopere heri dissenserunt ac sententiam suam per epistulam, ab ephemeridibus La Repubblica et Gaynews editam, prompserunt. In ea, argumentis breviter adstrictis, generis identitatem sexum biologicum non laedere ac discriminationes tum mulieribus tum personis homosexualibus, bisexualibus, transexualibus allatis eandem causam et originem habere diserte adseveravere.

Epistulam subcripresunt quinquaginta quattuor feministae, cuius nomina sunt omnia memoranda: Iulia Abbate, Clara Anselmi, Antonella Anselmo, Friderica Artali, Carmen Bertolazzi, Christina Biasini, Maria Aloisia Boccia, Mea Caielli, Stephanilla Campana, Susanna Camusso, Anna Carabetta, Carlotta Cerquetti, Francisca Comencini, Maura Cossutta, Maria Rosa Cutrufelli, Norma De Piccoli, Helena Del Giorgio, Heva Desana, Daniela Falcinelli, Lea Fiorentini, Carola Fronteddu, Camilla Gaiaschi, Oria Gargano, Lilia Giugni, Marilena Grassadonia, Paula Guazzo, Cynthia Guido, Catharina (Karen) Hassan, Barbara Kenny, Francisca Mancini, Manuela Manera, Barbara Mapelli, Michaela Marzano, Lea Melandri, Hadriana Nannicini, Alasia Nuti, Laura Onofri, Fabiana Pierbattista, Mapi Pizzolante, Veronica Pivetti, Barbara Poggio, Stephania Prandi, Gratiella Priulla, Lydia Ravera, Francisca R. Recchia Luciani, Aloisia Rizzitelli, Maria Gratia Sangalli, Lunetta Savino, Georgia Serughetti, Thamar Pitch, Hilaria Todde, Friderica Turco, Magdalena Vianello, Octavia Voza.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta