O tempora, o moresBreviloqium aestivum III: Macron iubet primarium templum Parisiense in pristinam formam restitui

Lutetiae aedem cathedralem terribile incendium, die 15 mensis Aprilis anno 2019 conflatum, voraverat ac vastaverat

ludovic MARIN / AFP

Heri, dum Brestia, cuius nominis memoriam Ioannes Genet ac Rainerius Warnerius Fassbinder consecravere, decedebam et Contadem Redonum redibam, allatum est Emmanuelem Macron Ecclesiam Cathedralem Parisiensem sub titulo Dominae Nostrae in pristinam formam restituendam decrevisse.

Die 15 mensis Aprilis anno 2019, sicuti omnes sciunt, immane horrificumque incendium conflatum est: flammarum flumen templum Lutetiae primarium voravit eidemque ingentissima damna sane intulit. Nunc, quindecim mensibus post ecclesiam vastatam, Rei Publicae Francogallicae praeses tempora accelerare aedemque cathedralem intra quintum annum iterum aperire vehementer cupit. Sed Parisiensis templi principis refectio, Macron consilio, secundum imagines ab Eugenio Viollet-le-Duc delineatas erit omnino facienda.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta