«Tantus fletus in concavo caelo scintillat». Celsis verbis his translatis, in celeberrimo carmine Dies X mensis Augusti (Italice X Agosto) adhibitis, Ioannes Pascoli, tristem Rogerii patris amatissimi exitum lacrimabundus commemorans, caeleste meteororum pluviae spectaculum, quod Sancti Laurentii nocte conspici potest, magnifice cecinit. Namque nocturnis decimae diei – novissimis annis enim vero usque ad tertiam decimam diem – mensis Augusti temporibus firmamentum tam repentinum Perseidarum fulgorem collustratur ut sidera desuperne cadere videantur.
Quae stellae transvolantes putantur, illa sancti Laurentii lacrimae ob similitudinem cum carbonibus candentibus, quibus inclutus Romanae Ecclesiae archidiaconus die 10 mensis Augusti anno CCDVIII martyrium tulit, etiam appellantur. Ex altera traditione populari sidera cadentia eo modo rectius appellantur quia lacrimas, pro hominum peccatis a martyre effusas, sane repraesentant: qui, una stella visa, desiderium expresserit, ipse, ut dicitur, a sancto Laurentio benigne exaudietur.