Hodie feliciter recurrit dies, quo Ianuarius, episcopus Beneventanus, saeculo IV ineunte, martyrium Puteolis, Diocletiano imperatore, subiit. Ad cuius memoriam recolendam sacra sollemnia in templo Neapolis primario, ubi invicti antistitis exuviae quiescunt, quotannis celebrantur et ampullae, illius sanguine, uti pie creditur, repletae, fidelibus venerantibus publice ostenduntur.
Hoc verum anno, Veneno Coronario saeviente, eminentissimus dominus Crescentius cardinalis Sepe, archiepiscopus metropolita Neapolitanus, tantum coram Vincentio abbate De Gregorio, Aloisio De Magistris, urbis syndico, ac Ricardo duce Carafa de Andria, Deputationis praesidis vicario, cruoris reliquias e Sacello Thesauri in aram cathedralis maximam deduxit.
Cui ritui primum igitur mulieres, quae sancti Ianuarii propinquae vulgo appellantur, non interfuerunt: illae vere supplices, sicuti notum, antiquissimo more quem Mathildes Serao, eximia scriptrix ac diurnaria, vivide enarravit, inclutum patronum plebeiis verbis familiariter amanterque orant et tali modo martyris sanguinem, qui dicitur, ante tempus liquescere atque ebullire sane putant.