O tempora, o moresDonaldus Trump conservativam Amy Coney Barrett Supremi Collegii iudicem nominat

Quae designatio Civitatum Americae Foederatarum senatui rata habenda erit, sed Democratae contra eam iam exsurrexerunt bellumque indixerunt

Olivier DOULIERY / AFP

Vix octo diebus post Ruth Bader Ginsburg mortuam Donaldus Trump, omni postulatione contraria contempta, supremum subsellium ab illa eximia magistrata vacuum relictum occupandum esse decrevit et Amy Coney Barrett Summi causis dirimendis Concilii iudicem nominavit. Quae designatio Foederatarum Americae Civitatum Senatui, ubi Factio Republicana maiorem partem, etiamsi exiguam, habet, iubenda nunc erit. Adversus nuncupationem Amy Coney Barrett, causidicae legisque studiosae, quae catholica vetustati valde propitia ac strenua abortus oppugnatrix est, Democratae, imprimis Iosephus Biden, ad praesidialem Civitatum Americae Foederatarum sellam petitor, autem exsurrexerunt eidemque bellum indixerunt.

Sed, sicuti Christianus Rocca, ephemeridis Linkiesta moderator, heri recte scripsit, extremae partes sinistrae, quae Hilariam Clinton abhinc quattuor annos spreverunt talique modo Donaldi Trump ascensui ad Domum Albam faverunt, in noxa re vera sunt ideoque a pectore nunc vestes frustra rumpunt.