Ex Constitutionalis Tribunalis, quod abortum mala fetus formatione factum per leges non licere die XXII huiusce mensis decrevit, sententia contentiones dissensionesque in universa Polonia non sedantur. Tumultus ac protestationes sunt ubicumque exortae atque aliquot aedes sacrae vandalice vastatae: hic est dies octavus quo manifestantes plenam tutelam pro mulieribus aboriri optantibus elata voce postulant.
Heri autem Iaroslaus Kaczyński, Consilii ministrorum propraeses ac factionis Iuris et Iustititiae (Polonice Prawo i Sprawiedliwość) dux, animos inconsulto sermone amplius inflammavit: demonstrantes solum petere Civitatem delendam incaute enim dixit.