O tempora, o moresPraemium Litterarum Nobelianum Ludovicae Elisabethae Glück est tributum

Neoeboracensis poetria duodecim selectorum carminum libros sublimiter scripsit et in lucem edidit

Ex Praemii Nobeliani pagina breviloquenti

Regalis Academia Suecica Ludovicam Elisabetham Glück, Neoeboracensem poetriam, Praemio Litterarum Nobeliano heri decoravit. Hebraica familia, quae ex Hungaria in Foederatas Americae Civitates emigraverat, nimirum exorta, Ludovica Elisabetha Glück in Universitate Yalensi poesim profitetur.

Quae duodecim selectorum carminum libros, quibus singularis vox poetica, «individualem existentiam – sicuti Academia Suecica rectissime declaravit – austera pulchritudine universalem reddens», mire resonat, scripsit et in vulgus emisit. Cuius inter opera florilegia Iris Silvatica (Anglice The Wild Iris) et Avernus, a Maximo Bacigalupo in Italicam linguam conversa atque Mediolanensis domus editoriae Il Saggiatore typis impressa, potissimum memorentur oportet.

X