O tempora, o moresLiber de communicationis subsidiis ac personis Lgbt ab Insubriae diurnariorum Ordine editur

Volumen, quod Gegia Celotti typis curavit imprimi, viginti complurium auctorum scripta continet

Liber Verba vel vitae rationes. Nuntiis vulgandis instrumenta ac personae Lgbtqia+ (Italice Parole o-stili di vita. Media e persone Lgbtqia+) inscriptus, quem Aloisia, vulgo dicta Gegia, Celotti typis excudendum et imprimendum, Insubriae diurnariorum Ordine iubente, nuperrime curavit, ex institutorio ephemeridum scriptorum cursu, Mantuae de communicationis subsidiorum lingua, stereotypis discriminationibusque ob genus allatis praeteriti anni mense Septembre habito, sane efficitur. In hoc perutili opere, quod ducentis viginti octo paginis constat, tredecim dissertationes, quinque colloquia percontativa cum praeclaris activistriis Italis, scilicet alium cum Franco Grillini, alium cum Ioanne Marco Negri, alium cum Maria Silvia Fiengo, alium cum Claudio Rossi Marcelli, alium cum Francisca Vecchioni, duo documenta testimonialia continentur.

Quibus vero omnibus, ab Oreste Pivetta (auctore quoque percontationis cum Franco Grillini), a Barbara Mapelli, a Silvia Brena, ab Hilaria Li Vigni, ab Antonio Rotelli, a Victorio Lingiardi Nicolaoque Nardelli, a Paula Rizzi (auctrice quoque percontationis cum Francisca Vecchioni), a Maria Aloisia Villa, a Dina Bara, a Monia Azzalini, a Monica J. Romano, a Ionathan Bazzi, a Daniela Stigliano, ab Esther Castano, a Paulo Colombo, a Laura Incardona, a Gabriele Porro et a Mario Consoni ex indicis ordine scriptis, Alexandri Galimberti, Insubriae diurnariorum Ordinis praesidentis, praefatio atque Aloisiae Celotti praedictae proemium praeposita sunt. In extrema libri parte apparatus bibliographicus a Barbara Mapelli perscriptus ac brevissimae huiusce libri auctorum biographiae sunt autem positae.

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta