Nudius tertius Ioannes Connery, perinsignis actor cinematographicarumque pellicularum productor, Edimburgi die XXV mensis Augusti anno MCMXXX natus, in urbe Nassavia, quae est caput Insularum Bahamensium, extremum vitae spiritum in somno edidit: Scoticus artifex, omni laude celebratus, qui multum iam tempus anili dementia affectus erat, nonaginta annos paulo ante sane compleverat.
Nobilis clarusque praesertim ex Iacobi Bond persona suscepta in septem cinematicis pelliculis, Ioannes Connery propter secundas partes actas in taeniola, quae Anglicis verbis The Untouchables (Latine “Inviolati”) appellatur, anno MCMDXXXVIII Praemium Ansgarianum meruit. Qui ter Aureo Globo atque bis Praemio Academiae Britannicae Cinematographicarum Televisificarumque Artium, siglis vero BAFTA, est quoque honestatus.
Ioannes Connery ob Guilelmi de Bascavilla, doctissimi Franciscalis fratris, personam, quam in pellicula, cui est titulus “Nomen Rosae” (Anglice The Name of the Rose, Italice autem Il nome della rosa ex eiusdem appellationis mythistoria ab Humberto Eco composita), nimirum induit, immortalem sui memoriam denique relinquit.