O tempora, o moresEx Germanicis iudicibus Ioannis Falcone ac Pauli Borsellini nomina tutelam non merent

Francofurtense tribunal Mariae Falcone appellationem adversus tabernae sub duorum magistratuum vocabulis possessorem reiecit

Recentissima Francofurtensis tribunalis sententia stomachum omnibus movit: iudices Mariae Falcone, perinsignis magistratus sororis, appellationem, quam ipsa adversus placentariae “Falcone & Borsellino” nuncupatae possessorem interposuerat, enim respuere. In tabernae, quae Francofurti ad Moenum est sita, parietibus tum duarum magistratuum a mafianis sicariis anno MCMXCII necatorum tum Marlon Brando domini Viti Corleone in pellicula Patrinus (Italicis Il Padrino) denominatae partes agentis photographemata inter alia figuntur.

Ex Francofordianis iudicibus Ioannis Falcone ac Pauli Borsellini nomina tutelam non merent, quia – incredibile turpeque auditu – nobiles clarique belli contra mafiosum sodalicium duo heroes illi triginta abhinc fere annos sunt mortui atque in Germania maximam partem ignorantur.

 

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club