Locus in orbe terrarum est nullus quo in loco indignum facinus Bruxellense ignoretur. Die XXVIII praeteriti mensis Novembris biocolytae in Belgicae urbis oecum tantum viris pervium irruperunt atque viginti quinque mares inter se copulantes irrumantesque in custodiam dederunt. Omnes arrepti, diplomaticis aliquot quoque annumeratis, praescriptionis de Coronarii Veneni effectibus praecavendis inhibendisque violationis crimine insimulantur. Inter quos sane est Ioseph Szájer, Hungaricus europarlamentarius, quem in fuga vigiles comprehenderunt: ille vero de stupefactivarum substantiarum possessione etiam accusatur.
Szájer vero, undesexaginta annos natus et cum Tünde Handó, controversa Tribunalis Pannoniae Constitutionalis iudice, matrimonio coniunctus, Fidesz – Unionis Civicae Hungaricae (vulgo Fidesz – Fiatal Demokratàk Szovetsége), extremarum dexterarum factionis a Victore Orbán ductae, ex conditoribus unus est asperrimusque homophobus. Quam ob causam de dedecore rumores non extinguuntur.