O tempora, o moresNeapoli autographa Iacobi Leopardi epistula in publico primum exhibita

Chirographum illud, ad Carolum Emmanuelem Muzzarelli missum, apud Romanam domum auctionariam “Finarte” venum superiore mense Novembri ivit

In Bibliotheca Nationali Neapolitana plures Iacobi Leopardi litterae autographae ac pretiosi codices minutis picturis splendide exornati, inter quos Librum Horarum Alphonsi regis Aragonum usui et Horas Beatae Mariae Virginis memorare potissimum oportet, quattuor abhinc dies publice expositi sunt. Summi poetae, philosophi, scriptoris philologique Recinetensis epistula, quam sua manu Bononiae die XVIII mensis Decembris anno MDCCCXXVIII scripsit et ad Carolum Emmanuelem comitem Muzzarelli, Sacrae Rotae auditorem, academicum magnique nominis hominem litteratum, nimirum misit, praeterea est primum exhibita.

Quae vero, a Parthenopaeae Bibliothecae administratoribus superiore mense Novembri apud Romanam auctionum domum “Finarte” octo milibus euronummorum empta, studii temporibus illis ardentis pro Italorum libertate recuperanda sinceraeque patriorum carminum Leopardianorum admirationis, qua liberales incensi erant, praeclarum dat testimonium.

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta