O tempora, o moresNovum deliramentum Italicum: ex turbidae mentis inanitate Factio Homosexualis creatur

Pars a conditore, qui tantum sui ipsius personam gerit, solidalis, oecologistica, liberalis est usurpata

Ex Vultulibraria Factionis Homosexualis pagina

Die XIX praeteriti mensis Novembris Fabricius Marrazzo, nationalis sodalitatis percelebris Arcigay nuncupatae consiliator, in conventu diurnariis edocendis Romae habito se politicam sectam, cui Factio Homosexualis pro LGBT+ iuribus, Solidalis Oecologistica ac Liberalis (Italice Partito Gay Partito Gay per i diritti LGBT+, Solidale Ambientalista e Liberale) nomen, instituere nuntiavit. De quo ridendum – an potius flendum? – est, si famosum novarum partium conditorem tantum sui ipsius, non certe homosexualium, transexualium, bisexualium aliarumque sexualium minoritatum equidem, personam sustinere consideramus.

Marrazzo, querulus ac pro gravibus negotiis comparandae pecuniae studiosus, notitiis de violentiarum personis LGBT+ allatarum casuum numeris, verbis haud dubio exaggeratis, ad diurnarias agenturas deferendis societatis, quae Pedicatorum Sedes (Anglicis verbis Gay Center) appellatur, prolocutorem superioribus temporibus se praesertim tulit ac legem de homotransphobia praecavenda inhibendaque insulse calumniando spectaculum recenter praebuit, Factionem Homosexualem sedecim suffragiorum centesimas ipsas obtenturam esse delirans sane dixit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta