Quod omnibus cognitum, compluribus usque ad extremum in optatis fuit ut ad effectum non adduceretur. Matthaeus Renzi fidem attamen datam conservavit. In conventu diurnariis edocendis factionis Italiae Vivae conditor moderatorque heri enim nuntiavit Theresiam Bellanova, Agriculturae administram, Helenam Bonetti, Paribus Opportunitatibus provehendis praepositam, Ivanum Scalfarotto, Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis subsecretarium, se muneribus abdicare.
Num, contagione Coronaria insaeviente, tempus erat hoc fieri? Minime vero! At, si Matthaeus Renzi in methodo sane erravit, putandum vero non est – sicut Andreas Purgatori, perinsignis diurnarius, recte ait – illum ipsum in re erravisse.