O tempora, o moresFrancus Loi, qui in carminibus suis Mediolanensi dialecto usus est, mortem obiit

Perillustris poeta, Genuae die XXI mensis Ianuarii anno MCMXXX natus, hesterno die exspiravit

Ex Aloisiae Sorrentino breviloquentis pagina

Francus Loi, quo nullus poeta altera parte saeculi vicesimi fere antiquior erat, in Mediolanensi domo sua extremum vitae spiritum heri edidit: inclutus vates die duodecimo ante Kalendas Februarias nonaginta unum annos nimirum complevisset. Qui, si quidem Genuae ortus, urbem Mediolanum, in quam ipse vix septennis cum parentibus suis demigravit, praecipuam ac propriam patriam existimavit semperque adamavit.

Non est igitur mirandum si Francus Loi, gloriosa Caroli Porta, Thomae Grossi, Caietani Crespi ac Delii Tessa vestigia terens, Mediolanensem sermonem in versibus suis, inter quos poematum liber Stròlegh inscriptus eminet, sane adhibuit. Cuis nomen venerabundo gratoque animo prosecutus potissimum est Ioseph Sala, Ambrosianae urbis magister, qui illius carmina lyrica realismi plena summis laudibus extollit.