O tempora, o moresIoanna Botteri, excellentissima diurnaria anni MMXX, ad larem suum propius accedere exoptat

Quod illa agenturae Ansa abhinc quattuor dies declaravit

Ex Factionis Democraticae pagina breviloquenti

His Kalendis Ianuariis Ioanna Botteri cum agentura diurnaria ANSA, quae eam maximam Italicam ephemeridum scriptricem anni MMXX sane appellavit, colloquium percontativum nimirum habuit. Illa vero, quae novissimis annis MMXIX-MMXX Pechinensi retis televisifici RAI sedi praefuit atque Italos Italasque de Sinensibus rebus praesertimque universa Coronarii Veneni propagatione certiores peritissime fecit, nihil esse quod malit quam se ad larem suum propius accedere ac Sarae Gueneverae, dilectissimae filiae suae, plus temporis tribuere declaravit.