O tempora, o moresDe ridicula ac miseranda morte Trumpiani viri, qui coleos suos pistolii electrici ictu percussit

Coemgenus Greeson, quinquaginta quinque annos natus, unus ex quattuor tumultuantibus qui duos abhinc dies in Vasingtoniense Capitolium irruentes vitam perdidere

Lapresse

Omnes orbis gentes maxima sunt afflictione, stupore, incredulitate affectae cum nudius tertius audivere Vasingtoniae vesanos Donaldi Trump fautores, seditiosa ipsius oratione inflammatos, in Foederatarum Americae Civitatum Capitolium invasisse ac terrorem violentiamque seruisse. 

In proelio inter tumultuantes et vigilias autem Brianus D. Sicnick, byocolita Capitolinus, et quattuor pristini praesidis Boreoamericani sectatores cecidere. Ex quibus Trumpianis quidam nomine Coemgeni Greeson, quinquaginta quinque annos natus, tragicomicum fere in modum decessit. Vir enim armis indutus, dum in Capitolium irrumpebat, infarcto cardiaco correptus vitam repente amisit, quia ictu pistolii electrici, in bracarum sinu habiti, coleos suos imprudens percusserat.