O tempora, o moresLinkiesta ac Tempora Neo-eboracensia novos commentarios una edunt

Inde ab hoc die in diariorum tabernulis tum Mediolani tum Romae emere licet primum actorum periodicorum numerum

Ab hodierno die septimo mensis Ianuarii novos commentarios typis impressos, qui Linkiesta Forecast inscribuntur atque ab interretiali ephemeride Linkiesta una cum celeberrimo diurno “Tempora Neo-eboracensia” (Anglicis verbis The New York Times) nuncupato vulgantur, in diariorum tabernulis tum Mediolanensibus tum Romanis decem euronummis emere licet. Qui etiam, tabellariorum impendiorum pretio numerato, per cursorem publicum, ab ephemeridis compositorum collegio rogatu, mitti possunt.

Christiani Rocca moderatoris iussu consilioque commentarii Linkiesta Forecast, qui ducentis quadraginta quattuor paginis constant magnificisque photographematibus vero exornantur, articulos a magni nominis diurnariis, litteratis, poetis, hominibus Praemio Nobeliano honestatis sapienter conscriptos nimirum continent.

Commentationum auctores sane sunt Andreas Agnelli, Imran Amed, Lydia Baratta, Amata Bernstein, Linda Boström Knausgård, Russellus Brand, Ioannes Cagnoli, Rogerius Cohen, Ioannes Lucas Comin, Fabianus Cousteau, Michael Crisostomo, Brunellus Cucinelli, Franciscus Cundari, Anscharius di Montigny, Darius Di Vico, Irene Dominioni, Andreas Fioravanti, Vanessa Friedman, C. L. Gaber, Ioannes Lucas Giansante, Masha Goncharova, Marcus Granelli, Marius Lavia, Kai-Fu Lee, Franciscus Lepore, Franciscus Maselli, Albertus Mingardi, Noemi Osaka, Carolus Panella, Hilaria Parogni, Flavia Perina, Anna Prandoni, Hye-young Pyun, Christianus Rocca, Darius Ronzoni, Guia Soncini, Ioseph E. Stiglitz, Alexander Terzulli, Tricia Tisak, Nadia Tolokonnikova, Gulielmus Wegman, Viviana Westwood, Anna Zafesova.