O tempora, o moresPapa Franciscus mulierum admissionem ad Lectoratus et Acolythatus ministeria ratam habet

Sententiam hanc Romanus Pontifex Litteris Apostolicis Motu proprio datis, quae incipiunt "Spiritus Domini", nudius tertius decrevit

Die X vertentis mensis Ianuarii Papa Franciscus novum in re ecclesiastica attulit vel, ut rectius dicam, rem ecclesiasticam, nulla novitate vere instituta, sane renovavit.

Ille enim, exemplum sequens Decessoris sui Pauli PP. VI, qui anno MCMLXXII disciplinam circa Ordines Minores in Ecclesia Latina iam mutaverat, praescripta de institutione Lectoris et Acolythi, viris tantum reservata, innovavit. Per Litteras Apostolicas Motu proprio datas, quibus est initium Spiritus Domini, Summus Pontifex mulieres quoque ad ministeria illa admisit igiturque emendationem canonis 230 § 1 Codicis Iuris Canonici disposuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter