O tempora, o moresSchwarzenegger Trump ducem vanum pessimumque omnium praesidentem appellat

Per visificum nuntium interretialiter vulgatum celeberrimus actor, quondam Californiae gubernator a Factione Republicana, Americani Capitolii oppugnationem Nocti Crystallorum quoque comparavit

Oratio Schwarzeneggeriana, quinque post dies habita quam seditiosi Vasingtoniae Capitolium aggressi erant, firmissima facinoris illius gravissimaeque Donaldi Trump culpae vituperatio omni tempore memorabitur. Per visificum namque nuntium, in Prosopobiblio (vulgo Facebook) heri publicatum, inclutus histrio, palaestrita trophaeo “Olympia” ad disciplinam physicam septies decoratus ac Factionis Republicanae fautor, qui Californiae gubernatoris munus annis MMIII-MMXI obivit, quadragesimum quintum Domus Albae inquilinum ducem vanum pessimumque omnium praesidentem Boreoamericanum sane appellavit.

Schwarzenegger, barbaros aggressores potissimumque eversivi conventiculi “Feroces Pueri” (Anglicis verbis Proud Boys) sodales ut novos nazistas praeterea describens, Americani Capitolii oppugnationem cum saevis vastationibus, ab Hitlerianis inter dies IX-X mensis Novembris anno MCMXXXVIII effectis ac nomine Noctis Crystallorum maeste notis, quoque aequavit.

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta